Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/144

This page needs to be proofread.

LXX

Nulli sc dicit mulicr mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: scd mulier cupido quod dicit amanti
in vcnto et rapida scribere oportet aqua

LXXII

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nee prae me velle tenere Iovem.
dilexi turn te non tantum ut vulgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, j
multo mi tamen es vilior et levior.
qui potis est? inquis. quod amantcm iniuria talis
cogit amare magis, scd bene velle minus

LXXIII

Desine de quoquam quicquam bene velle mcreri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benignc

  • prodest, immo etiam tacdet obestque magis:

ut mihi, quern nemo gravius nee acerbius urget,5
quam modo qui me unum atque unicum amicum
habuit.