Curious Myths of the Middle Ages/Appendix B

211540Curious Myths of the Middle Ages — Appendix B - Mountain of VenusSabine Baring-Gould

(Extract from Vincent of Beauvais: Speculum Historiale, I. xxvi.)

THE youth having returned for his ring to the statue, “videt digitum statuæ usque ad volam manus recurvatum, et quantumvis conatus annulum reeuperare, nec digitum inflectare nec annulum valuit extrahere. Redit ad sodales, nec illis ea de re quicquam indicavit. Nocte intempesta cum famulo ad statuam revertitur, et extensum ut initio digitum repperit, sed sine annulo; jactura dissimulata domum se confert ad novam nuptam. Cumque thorum genialem ingressus sponsæ se jungere vellet, sensit impedire sese et quiddam nebulosum ac densum inter suum conjugisque corpus volutari; sentiebat id tactu, videre tamen nequiebat. Hoc obstaculo ab amplexu prohibebatur, audiebat etiam vocem dicentem: ‘mecum concumbe, quia hodie me desponsasti. Ego sum Venus, cui digito annulum inseruisti, nec reddam.’ Territus ille tanto prodigio nihil referre ausus est vel potuit; insomnem duxit noctem illam, multum secum deliberans.

“Sic factum est per multum tempus ut quacunque hora cum sponsa concumbere vellet, illud idem sentiret et audiret. Erat sane alias valens et domi aptus et militiæ. Tanden. uxoris querelis commonitus, rem parentibus detulit. Illi habito concilio Palumbo cuidam, presbytero suburbano, rem pandunt. Is autem erat necromanticus et in maleficiis potens. Illectus ergo promissis multis compositam epistolam dedit juveni dicens: ‘Vade illa hora noctis ad compitum, ubi quatuor viæ conveniunt, et stans tacite considera. Transient ibi figuræ hominum utriusque sexus, omnisq ætatis et conditionis, equites et pedites, quidam læti quidam tristes; quicquid audieris non loquaris. Sequetur illam turbam quidam statura procerior, forma corpulentior, curru sedens; huic tacitus epistolam trades legendam, statimque fiet quod postulas.’ Ille autem juvenis totum implevit prout edoctus erat. Viditque inter cæteros ibi mulierem in habitu meretricio mulam inequitantem, crine soluto per humeros jactato, vitta aurea superius constricto, auream virgam gerentem in manibus, qua mulum regebat; præ tenuitate vestium pene nuda apparebat, gestus exsequens impudicos. Ultimus dominus turbæ terribiles in juvenem oculos exacuens, ab axe superbo smaragdis et unionibus composito causas viæ ab eo exquirebat. Nihil ille contra, sed protenta manu epistolam ei porrigit; dæmon notum sigillum non audens contemnere legit scriptum, moxque brachiis in cœlum elevatis; ‘Deus,’ inquit, ‘omnipotens, quamdiu patieris nequitias Palumbi presbyteri?’ Nee mora, satellites suos a latere mittit qui annulum extorquerent a Venere. Illa multum tergiversata vix tandem reddidit. Ita juvenis voti compos sine obstaculo potitus est diu suspiratis amoribus. Palumbus autem, ubi dæmonis clamorem ad Deum audivit de se, intellexit sibi præsignari finem dierum. Quocirca omnibus in membris ultro truncatis miserabili pœna defunctus est.”