APPENDIX.


(A) referred to at page 13.

History of the tribes of Tasm and Hodaisah, from Ecchelensis, Hist. Orient, c. 1.

"Aliæ duæ Tasmitarum et Hodaisitarum numero et potentia non minus celebres erant. Illi nomen et originem a Tasmo filio Ludi, filii Aram, filii Sem, filii Noë. Utrisque ex Tasmitarum gente dudum regnarunt reges usque ad Amlukum, sub quo simultatibus et bellis extincti sunt. Causa tantorum malorum ab authoribus ita narratur. Dederat Masecus nobilis vir ex Hodaisitarum genere uxori nomine Hozaitæ repudii libellum, quæ a domo illius egressa, unicum quem ab ipso susceperat filium secum abduxit: maritus ille invita et reluctante eum reducere conabatur. Res tandem ad Amlukum regem delata est, qui, cnm eos minime conciliare potuisset, puerum neutri parentum tradendum pronunciavit, sed suorum servorum albo adscribendum accensendumque esse. Mater amissi nati dolore vix consolabili commotus, his versibus, quos, ubi gentium reperiebatur, accinebat, regis judicium et iniquitatem carpebat atque discindebat:—

Regi adfuimus Tasmitarum, ut æquum,
At pro nefas! tyrannide justitiam commutans Hozaitam delusit:
Sed quod æquum judicium reddere valet, qui judicio caret?
Sapientia qui penitus est destitutus, insipienter semper agit.
Ah mater incipiens! ab insipiente sapientiam quæris?
Ah imprudens mater! nullus nunc pœnitendi relinquitur locus.

Hæc percipiens rex maximo percitus est furore et ira, statimque lata lege sanxit, ut nulla puella ex Hodaisitis ad maritum deduceretur, antequam ab illo deflorata fuerit. Salacissimi regis hæc lex perduravit, et executioni mandata est, usque ad Sciamusæ cognomento Hofairæ filiæ Habadi Hodaisitarum nobilissimi matrimonium, quæ suæ ætatis puellarum formosissima erat. Haæ namque, cum ad Amlukum regem deduceretur suorum constipata turba, nullumque evadendi videret locum, suas ita deplorabat vices.

Heu! trahor ad improbum meis etiam deducentibus,
Nec miseræ virgini ullus evadendi relinquitur locus?

Cumque sequente die dimissa fuerit proprio sanguine turpissimum in modum inquinata, suorum ignaviam ignominiamque simul his versibus exagitare cœpit.

Hodaisitis quis vilior in toto reperitur orbe?
Ita cum vestra virgine, o viri, coram etiam agitur?
Quis, præter vos, ingenuus æquo animo id patitur?
Unus dotem dat, alius eorum carpit florem?
Nonne præstat ejusmodi viro millies oppetere mortem,
Quam suam tam improbo prostituere sponsam?

Quæ, cum suos stimulo honoris incitari et concitari animadvertisset, hos alios addit versus provocans eos ad vindictam sumendam de tam sceleratissimo tyranno.

Ad prostibulum vestras trahi patimini virgines,
Cum viri sitis, et quidem ingenui, ac innumeri?
Proh nefas! Hofaira suo ita turpiter sanguine innatat?
Sane, si viri essemus, vos vero colis, fusisque armati,
Nequaquam tantum ferremus, ut vos, æquo animo flagitium.
Quare pro honore aut oppetite mortem, aut perimite hostem,
Ignemque belli stimuli honoris accendite lignis;
Sin minus, patriæ vale dicitote, loca deserta petentes,
Ibique supremum cum gloria, viri, agite diem.

Quæ audiens Alasuad ejus pater, qui maximæ authoritatis inter Hodaisitas erat, supra quam dici potest indignatur stimuloque pungitiur honoris, et Hodaisitarum collectis ducibus ait: Quousque fortissimi virorum tanta torpebimus ignavia? Quousque Arabum nobilissimi tantam ignominiæ feremus notam? Agite, agite igitur, arma capiamus, ac pro tot tamque horrendis sceleribus sumamus tandem vindictam, et sanguine ipso peractam abluamus maculam: luat salacissimus demum promeritam suorum criminum pœnam. His dictis auditisque, somnum, qui tam alto profundoque illorum corda et aminos occupaverat, excutiunt duces, et hortanti respondent: Tuis jussibus obsequi, et sequi exemplum, præsto sumus omnes: at numero, potentia, et armorum supellectile Tasmitis longissime sumus impares, ut nee te fugit. Quibus ille: Ingenio numerus, potentia, et armorum supellex supplendæ sunt; sequimini mea consilia, victoria certa erit. Cui, age, inquiunt. Cum itaque omnium vota sibi obstrinxisset, et firmasset præstito juramento, sequente die tanquam sororis nuptias celebraturus, maximum regi ac Tasmitis instruxit convivium in amplissima quadam planitie, in qua Hodaisitæ ex ejus jussu sub arma sua absconderunt arma, ad quod rex libenter ac lætissimus properat, Hofairæ adhuc captus incensusque amore. Frater autem ejus Alasuad, ubi hostes vino madidos et obrutos videt, suis dat signum, qui statim captis armis improviso in hostem inermem, et nihil tale suspicantem, irruunt, et omnes ad ultimum pene trucidarunt. Unus ex tanta clade illius familiæ evasit Raba filius Maræ, qui ad Hasanum Arabiæ felicis regem confugiens auxilia ab illo obtinuit, demumque post multa commissa prælia cecidit ipse Raba, et Hodaisitæ extincti sunt ad ultimum, quibuscum utriusque gentis deletum est genus, unde Baieditæ aliis Arabibus dicti sunt, nempe deleti et extincti."