PRAEFATIO

Q. HORATI FLACCI Carminum liber iam pridem in bibliothecis latitans (neque tamen a viris doctis ignoratus, quippe qui multas eius partes emendando tetigerint) nunc demum totus in lucem profertur.

Dubitari non potest quin hunc librum Flaccus noster iam perfecto atque expolito ad unguem artificio velut culmen ct fastigium operis sui esse voluerit. Separatum igitur et clausum habuisse, et profanum vulgus ab intimo Musarum sacello quantum potuit arcuisse videtur; quam separationem posteritas quoque ita servavit ut suis codicibus neque ullam aliam Carminum partem exhibentibus quintum hunc librum etiamnunc contineri videamus.

Iam vero codicum quibus textus innititur auctoritatem perlustremus. Horum ea ratio est habenda ut una familia multo graviorem auctoritatem quam ceteri obtineat; cuius princeps est codex ille quem P littera in apparatu critico notavimus mus. Is in Badensi Grosspaniandrumpinacotheca asservatur, pluribus ille quidem locis saucius sed a librario Latinitatis ut videtur haud ignaro magna diligentia conscriptus; cui proximus accedit alter ille quem T littera notavimus, saeculo XIV scriptus, nunc post varias vices in Patavinorum Muscum illud Trentunosettembrense delatus; necnon eadem stirpe profectum esse iudicamus quem Cantabrigiae in Collegio de Cavendish asservatum bibliothccarius cuius est comitatis nobis inspiciendum tradidit. Hunc in apparatu critico W appellamus. Ita ex his codicibus una quasi familia componitur, quippe qui inter se plerumque consentiant; igitur quoties fit universorum consensus in apparatu nostro A littera notatus est. Fuit enim unus sine dubio codex a quo hi omnes originem traxerunt. Hoc quoque a ceteris codicibus familia illa differt, quod cum illi eis carminibus careant quae in Appendicem huius libri relegavirnus, hacc sola omnia in se continet. Verum cum magna sit codicum horum inter se similitudo, inest tamen ea diversitas quae P saltcm librum a ceteris seiungat; non quin illi quoque sui aliquid et proprii singillatim exhibeant; quippe W codicis scriptor, cum multa loca corrigere conetur, insolitae vel inter scribas rei metricae ignorantiae arguitur. Duo sunt praeterea codices qui dcteriores haberi possunt. Primus, qui m vocatur, in Monasterio S. Tryphosae apud Valladolidenses asservatus procul dubio a monacho conscriptus est; quas enim a ceteris variationes exhibet eae sunt quae monachorum consuetudinem et librorum usum prae se ferunt; quem codicem ne Orellius quidem inepexit. Alter incertum quibus fortunae vicissitudinibus in domum familiae illius Poshworthianae de Market Poshworth pervenit. Ipsi cum inapicere et cum aliis conferre vellemus insana domini suspicione et clausa aedium ianua prohibiti quae codicis sit condicio omnino ignoraremus, nisi proxime habitans Vicarius de Boosting Parva pro sua diligentia et comitate apographum fecisset; quem hominem ita honoris causa nominamus ut pr0pter pietatem magis quam propter Latinitatis peritiam laudandum esse iudicemus. Hos codices inter se cognatione coniungi nemo est quin intellegere debeat. Mendis scatent sed similibus (nisi quatenus Vicarii describentis cura novas eorruptelas intulit); itaque non possumus quin ex uno atque eodem fonte et quidem deperdito profluxisse existimemus; cuius exemplaris scriptor eodem atque A familiae auctores saeeulo floruit.

Restat ut ad eos pauca respondeantur quibus Horatium non singula tantum carmina de rebus propositis sed bis terque versus in eandem sententiam composuisse mirum et veri dissimile videtur; non quo totam hanc controversiam retractare aut possimus aut cupiamus; est enim taedii atque ineptiarum plenissima. Et quorsum tot ineptias? numquid a quoquam rationis est allatum cur Horatius, cuius fuerit ubertatis, non diversitate verborum ad eosdem sensus saepius exprimendos usurus fuerit? Fecit Archias ille quem Tullius noster propter hoc ipsum laudavit; multi quoque alii fecerunt. Sed non possumus quin Toshii inter Iaponenses Professoris nomen ita referamus ut stuporem hominis vel potius pecudis exemploillustremus; qui ut erat omnium indoctissimus et cathedra sua indignissimus ipsa totius libri fundamenta labefactare cona~ batur. Illa enim non modo dictitabat homo helleborosus sed etiam litteris mandavit, nullum quintum librum a Flacco esse scriptum; carmina scilicet quae hoe volumine contineantur primum Anglice ab incerto auctore composita postea a grammaticis nescio quibus verae Latinitatis inseiis ita reddita esse ut specie carminum Horatianorum vulgus imperitum deciperent. O incredibilem hominis foedissimi cum ignorantiam, tum malitiam! Melius erat ad merae dubitationis et ἀγνωσίας tenebras confugere, sicut feeit vir ille alioquin venerabilis Tomirotius, propter Latinitatis elegantiam Tullius alter a Patagonensibus suis merito appellatus; qui se post vitam his studiis deditam "neque caput rei neque caudam facere posse" autumavit. Verum et hic quoque dubitando si non improbitatis at stultitiae se coarguit. Ubi sunt istae tenebrae, ubi posterioris aevi indicia? Legat qui modo Latine sciat; totam rem luce clariorem esse confitebitur. Adeo nihil in his carminibus est, sive verba ipsa sive syntaxin sive metrum respexeris, quin ita curiosam illam Horati felicitatem redoleat ut ab ipso planissime scriptum esse videatur. Noli igitur, leetor benignissime, Spuria atque adventicia nobis ea videri existimare, quae in Appendicem relegavimus. Sunt haec eiusdem, cuius cetera, Flaccitatis; ideo tantum a ceteris seiunximus quia, cum uno codicum genere nee pluribus contineantur, neque commentatorum diligentiam neque poetarum Anglice reddentium perpolitam elegantiam provocaverunt.