Page:Chronicles of the Picts, chronicles of the Scots, and other early memorials of Scottish history.djvu/209

This page needs to be proofread.

TENTH CENTURY.


I.

THE PICTISH CHRONICLE, dcccclxxi.-dccccxcv.

MS. COLB. BIB. IMP. PARIS, 4126.

CRONICA DE ORIGINE ANTIQUORUM PICTORUM.

PICTI propria lingua nomen habent a picto corpore; yo. 27. eo quod, aculeis ferreis cum atramento, variarum figurarum stingmate annotantur. Scotti qui nunc corrupts vocantur Hibernienses quasi Sciti, quia a Scithia regions venerunt, et inde originem duxerunt; siue a Scotta filia Pharaonis regis Egypti, que fuit ut fertur regina Scottorum. Sciendum vero est quod Britones in tertia mundi etate ad Britanniam venerunt. Scite autem, id est, Scotti, in quarta etate Scociam, siue Hiberniam obtinueruut. Gentes Scitie albo crine nascuntur ab assiduis nivibus; et ipsius capOli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani: de quibus originem duxerunt Scoti et Picti. Horum glauca oculis, id est, picta inest pupilla, adeo ut uocte plusquam die cernant. Albani autem vicini Amazonibus fuerunt. Gothi a Magog filio Japheth nominati putantur, de similitudine ultime sillabe; quos veteres Greci magis Gethas, quam Gothos, vocaverunt. Gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus,

Hinc Dacus premat, inde Gethi incurrant Hiberis.

Daci autem Gottorum soboles fuerunt: et dictos putant Dacos quasi Dagos, quia de Gottorum stirpe creati sunt: de quibus ille,

Ibis arcos procul usque Dacos.

Scithe et Gothi a Magog origiuem traxerunt. Scithia, quoque et Gothia, ab eodem Magog filio Japhet fertur cong-