Page:Galileo Galilei and the Roman Curia (IA cu31924012301754).pdf/381

This page has been validated.


989
Fol. 380
ro. 38

V.

DECRETVM[1]


Sacræ Congregationis Illustrissimorum S.R.E. Cardinalium, à S.D.N. PAVLO Papa V. Sanctàq. Sede Apostolica ad Indicem Librorum, eorumdemq; permissionem, prohibitionem, expurgationem, et impressionem, in vniuersa Republica Christiana specialiter deputatorum, vbiquè publicandum.

CVM ab aliquo tempore citra, prodierint in lucem inter alios nonnulli Libri, varìas hæreses, atq; errores continentes, Ideo Sacra Congregatio Illustrissimorum S. R. E. Cardinalium ad indicem deputatorum, nè ex eorum lectione grauiora in dies damna in tota Republica Christiana oriantur, eos omninò damnandos, atque prohibendos esse voluit; Sicuti præsenti Decreto pœnitus damnat, et prohibet vbicumq; et quouis idiomate impressos, aut imprimendos. Mandans, vt nullus deinceps cuiuscumque gradus, et conditionis, sub pœnis in Sacro Concilio Tridentino, et in Indice Librorum prohibitorum contentis, eos audeat imprimere, aut imprimi curare, vel quomodocumque apud se detinere, aut legere; Et sub ijsdem pœnis quicumque nunc illos habent, vel habuerint in futurum, locorum Ordinarijs, feù Inquisitoribus, statim à præsentis Decreti notitia exhibere teneantur, Libri autem sunt infrascripti, videlicet.

Theologiæ Calvinistarŭ Libri tres, auctore Conrado Schlusserburgio. | Scotanus Rediuiuvs, siue Comentarius Erotematicus in tres prio- | res libros, codicis, &.

Grauissimæ quæstionis Christianarum Ecclesiarum in Occidentis', | præfertim partibus ab Apostolicis temporibus ad nostram vsque | ætatem continua successione, &. statu: historica explicatio, Au- | ctore Jacobo Vsserio Sacræ Theologiæ in Dulbiniensi[2] Academia | apud Hybernos prosessore.

  1. This decree is given in a printed copy in the volume containing the Vat. MS. We give it on a reduced scale.
  2. Misprint for Dubliniensi.