This page needs to be proofread.

OVID tempora discussit claro cava malleus ictu ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis eripuit geminique tulit Chironis in antrum, sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum. 625 630 Semifer interea divinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; ecce venit rutilis umeros protecta capillis Elia centauri, quam quondam nympha Chariclo 635 uminis in rapidi ripis enisa vocavit Ocyroen: non haec artes contenta paternas edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. ergo ubi vaticinos concepit mente furores incaluitqne deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem " toto" que "salutifer orbi cresce, puer!" dixit; " tibi se mortalia saepe corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas fas erit, idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, eque deo corpus fies exsangue deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto; teque ex aeterno patientem numina mortis 104 640 645 650