This page needs to be proofread.

OVID quae radio stantis percurrens stamina telae <" vulgatos taceo" dixit " pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. 280 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in parvos versum cum Smilace flores praetereo dulcique animos novitate tenebo 275 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis 285 Salmacis enervet tactosque remolliat artus iscite. causa latet, vis est notissima fontis. Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idaeis enutrivere sub antris, cuius erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota videre flumina gaudebat, studio minuente laborem. ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae; non illic canna palustris nec steriles ulvse nec acuta cuspide iunci perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo 300 caespite cinguntur semperque virentibus herbis. nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, 290 295