This page needs to be proofread.

OVID magna quidem posco, sed tu miserere meorum actari quos cernis in lonio inmenso, et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est si tamen in dio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab 535 adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, quod mortale fuit, maiestatemque verendam inposuit nomenque simul faciemque novavit Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit 540 Sidoniae comites, quantum valuere secutae signa pedum, primo videre novissima saxo; nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis 545 deplanxere domum scissae cum veste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saevae invidiam fecere deae. convicia Iuno non tulit et " faciam vos ipsas maxima" dixit <" saevitiae monimenta meae"; res dicta secuta est, 550 nam quae praecipue fuerat pia, " persequar" inquit " in freta reginam" saltumque datura moveri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; altera, dum solito temptat plangore ferire pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; saxea facta manus in easdem porrigit undas; huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, uratos subito digitos in crine videres: quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. 560 216