This page needs to be proofread.

OVID scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis praemiaque eripies ? quae si tibi magna videntur, 25 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti." Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu 30 alterno spectans petat hunc ignorat an illum: cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus exsiluit teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria l'hineus isset: et (indignum) scelerato profuit ara. fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. 40 tum vero indomitas ardescit vulgus in iras telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori; sed limine tecti exierat Cepheus testatus iusque fidemque hospitiique deos, ea se prohibente moveri. bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem 85 45 atque animos Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis 240