This page needs to be proofread.

OVID et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, collecti flores tunicis cecidere remissis, tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem. raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum rupta ferventia terra et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus, 400 405 " Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, quod coit angustis inclusum cornibus aequor 10 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo adgnovitque deam "nec longius ibitis!" inquit; "non potes invitae Cereris gener esse : roganda, 415 non rapienda fuit. quodsi conponere magnis parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; exorata tamen, nec, ut h dixit et in partes diversas bracchia tendens obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit; icta viam tellus in Tartara fecit 266 et pronos currus medio cratere recepit. aec, exterrita nupsi.” 420