This page needs to be proofread.

OVID conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, crura gerit; cauda est mutatis addita membris, 456 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. mirantem flentemque et tangere monstra parantem fugit anum latebramque petit aptumque pudori 460 nomen habet variis stellatus corpora guttis. Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; t, dumque omnia lustrat eundo, venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, 465 omnia narrasset; sed et os et lingua volenti dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro Persephones zonam summis ostendit in undis. 470 quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis. nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes ingratasque vocat nec frugum munere dignas, 475 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit. fertilitas terrae latum vulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; sideraque ventique nocent, avidaeque volucres 270 480