This page needs to be proofread.

OVID " pro" que "meo veni supplex tibi, luppitur," inquit " sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, 515 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu. en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus, 520 dummodo reddat eam! neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est." Iuppiter excepit "commune est pignus onusque nata mihi tecum; sed si modo nomina rebu:s addere vera placet, non hoc iniuria factum, 525 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi?-sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, 530 lege tamen certa, si nullos contigitlic ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est." Dixerat, at Cereri certum est educere natam; non ita fata sinunt, quoniam ieiuia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, 585 poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo, solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris; vidit et indicio reditum crudelis ademit. 274 54.0