This page needs to be proofread.

OVID post ea discedens sucis Hecateidos herbae sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae 140 dcfluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum: toto quoque corpore parva est: in latere exiles digiti pro cruribus haerent, cetera venter habet, de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas 145 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; nec tamenadmonita est poena popularis Arachnes, 150 cedere caelitibus verbisque minoribus utr multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regui sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, ut sua progenies; et felicissima matrum dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. nam sata Tiresia venturi praescia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias: Ismenides, ite frequentes et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem: ore meo Latona iubet." p 155 160 paretur, et omnes hebaides iussis sua tempora frondibus ornant turaque dant sanctis et verba precantia flainmis, Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba 165 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro et, quantum ira sinit, formosa movensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos. 298