This page needs to be proofread.

OVID excessere metum mea iam boua. fingite demi huic aliquid populo natorum posse meorum: non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? 200 ite-sat est propere sacris laurumque capillis ponite!"-deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet, tacito venerantur murmure numen. Indignata dea est summoque in vertice Cynthi talibus est dictis gemina cum prole locuta: "en ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. nec dolor hic solus; diro convicia facto Tantalis adiecit vosque est postponere natis ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam dixit et exhibuit linguam scelerata paternam." adiectura prece "desine!" Phoebus ait,"poenae mora longa querella 205 210 s erat his Latona relatis: est!" 215 elerique per aera lapsu dixit iden Phoebe, c contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba ro duraque mollierat subiectas ungula glaebas. pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graves moderantur habenas. e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam 802 tarum 220