This page needs to be proofread.

OVID sidereo siccata sitim collegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati. forte lacum mediocris aquae prospexit in imis vallibus; agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam; 345 accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: " quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas: ad publica munera veni; quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros abluere hic artus lassataque meinbra paraban, sed relevare sitim. caret os umore loquentis, et fauces arent, vixque est via vocis in illis. 355 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor accepisse simul: vitam dederitis in unda. hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu," et casu tendebant bracchia nati. quem non blanda deae potuissent verba movere? hi tamen orantem perstant prohibere minasque, 361 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbavere lacus imoque e gurgite mollem huc illuc limum saltu movere maligno. distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra verba minora dea tollensque ad sidera palmas 350 365 aeternum stagno" dixit “ vivats in isto! " 312