This page needs to be proofread.

OVID Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, “ vici mus !" exclamat," mecum mea vota feruntur !” exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, 515 non aliter quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem lovis ales in alto; nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exïerant, cum rex Pandione natam 520 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidanique et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit fassusque nefas et virginem et unam vi superat frustra clamato saepe parente, 525 saepe sorore sua, magnis super omnia divis. illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat,ungues. mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis caesis plangore lacertis intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait, "nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororiS nec mea virginitas nec coniugialia iura? omnia turbasti; paelex ego facta sororis, tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne' 324 531 535