This page needs to be proofread.

OVID vite caput tegitur, lateri cervina sinistro vellera dependent, umero levis incubat hasta. concita per silvas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitala doloris, Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi induit et vultus hederarum frondibus abdit attonitamque trahens intra sua moenia ducit. 600 595 Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandaim horruit infelix totoque expalluit ore; nacta locum Procne sacrorun pignora demit oraque develat miserae pudibunda sororis amplexumque petit; sed nòn attollere contra 605 sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram non capit ipsa suam Procne fletumque sororis 610 corripiens "non est lacrimis hoc" inquit "agendum, sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo artificem mediis inmittamm Terea flammis aut linguam atque oculos et quae tibi membra 615 pudorem abstulerunt ferro rapiam aut per vulnera mille sontem animam expellam! magnum, quodcumque paravi uid sit, adhuc dubito." 330