This page needs to be proofread.

OVID ic dolor ante diem longaeque extrema senectae tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras, 676 sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus, iustitia dubium validisne potentior armis. quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat femineae sortis, sed erat par forma duarum e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; ast ubi blanditiis agitur nil, horridus ira, quae solita est illi nimiumque domestica vento, " et merito!" dixit; " quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus ? apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso; dem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, ut medius nostris concursibus insonet aether exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; idem ego, cum subii convexa foramina terrae supposuique ferox ınnıs mea terga caverns, sollicito manes totumque tremoribus orbem hac ope debueram thalamos petiisse, socerque 700 non orandus erat mihi sed faciendus Erechtheus" 336 68G 685 690 695