This page needs to be proofread.

OVID terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; 445 quae iactata diu fertur durasse vetustas in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. si titulos annosque tuos numerare velimus, facta prement annos. pro te, fortissime, vota publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus." 450 consonat adsensu populi precibusque faventum regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus gaudia percepit nato secura recepto: 455 la parat Minos; qui quamquam milite, quamquam classe valet, patria tamen est firmissimus ira Androgeique necem iustis ulciscitur armis. ante tamen bello vires adquirit amicas, quaque potens habitus volucri freta classe pererrat: hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, 461 (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Syron planamque Seriphon marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne Sithonis: accepto, quod avara poposcerat, auro 466 mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis. At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae 470 Gnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. 374