This page needs to be proofread.

OVID vulnera! cum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare coegi, 740 exclamo male victor: 'adest, mala, fictus adulter! verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris.' illa nihil; tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit; offensaque mei genus omne perosa virorum 745 montibus errabat, studiis operata Dianae. tum mihi deserto violentior ignis ad ossa pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere cu me quoque muneribus, si munera tanta darentur. 750 hoc mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos; dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset dona, canem munus; quem cum sua traderet illi Cynthia, ' currendo superabit' dixerat ' omnes.' 755 dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. muneris alterius quae sit fortuna, requiris? accipe mirandum: novitate movebere facti! lpae “Carmina Laiades non intellecta priorum solverat ingeniis, et praecipitata iacebat inmemor ambagum vates obscura suarum: protinus Aoniis inmittitur altera Thebis (scilicet alma Themis nec talia linquit inulta !) 62 pestis, et exitio multi pecorumque suoque rurigenae pavere feram; vicina iuventus 394 760 763 765