This page needs to be proofread.

OVID te mea congesta est? nam quo deserta revertar? in patriam? superata iacet! sed finge manere: proditione mea clausa est mihi ! patris ad ora ? 115 quein tibi donavi! cives odere merentem, finitimi exemplum metuunt: exponinmur orbe terrarum, nobis ut Crete sola pateret. hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, 120 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. Nec love tu natus, nec mater imagine tauri ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus et ferus et captus nullius amore iuvencae, qui te progenuit, taurus fuit./ exige poenas, P125 Nise pater! gaudete malis modo prodita nostris moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. sed tamen ex illis alíquis, quos impia laesi, me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro, insequeris erimen? scelus hoc patriaeque patrique, officium tibi sit ! te vere coniuge digna est, 131 quae torvum ligno decepit adultera taurum discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures perveniunt mea dicta tuas, an inania venti verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? 135 iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. me miseram! properare iubet! divulsaque remis unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. 414