This page needs to be proofread.

OVID nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. me miseram ! male vincetis, sed vincite, fratres, dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque 510 ipsa sequar!" dixit dextraque aversa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit. Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa 515 uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores. quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, 521 forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam velante favilla. 525 Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae; pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. 530 nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per viscera ferro. non mihi si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Helicoma dedisset, tristia persequerer miserarum dicta sororum inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, 442 535