This page needs to be proofread.

OVID summa lacunabant alterno murice conchae. iamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum, hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. 570 protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum. tum maximus heros, aequora prospiciens oculis subiecta, "quis" inquit "ille locus?" (digitoque ostendit) " et insula 565 nomen 575 quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!" Amnis ad haec non est" inquit "quod cernitis unuim: quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit. quoque minus spretae factum mirere Dianae, naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos mactass inmemores nostri festas duxere choreas. intumui, quantusque feror, cum plurimus umquain, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revulsi cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi. fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resolvit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis/ ut t men ipse vides, procul, en procul una recessit insula, grata mihi; Perimelen navita dicit 591 4 46 ent rurisque deos ad sacra vocassent, 581 585