This page needs to be proofread.

OVID dum calet, et medio sol est altissimus orbel quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto ne fuge me!" fugiebat enim. iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. 600 595 Interea medios Iuno dispexit in Argos 1 et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti; atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae 605 deprensi totiens iam nosset furta mariti, quem postquam caelo non repperit, "aut ego fallor aut ego laedor" ait delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit coniugis adventum praesenserat inque nitentem 610 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam bos quoque formosa est): speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde quove sit armento, veri quasi nescia quaerit Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 615 desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. quid faciat? crudele suos addicere amores, non dare suspectum ect: Pudor est, qui suadeat illinc, 1 Argos Merkel and Müller: agros MSS.