This page needs to be proofread.

OVID quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum. coniugis ille suae conplexus colla lacertis, fi 734 niat ut poenas tandem, rogat "in " que "futurum pone metus" inquit: "numquam tibi causa doloris haec erit," et Stygias iubet hoc audire paludes. Ut lenita dea est, vultus capit illa priores fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: de bove nil superest formae nisi candor in illa officioque pedum nymphe contenta duorum erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat. 740 745 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. huic1 Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti templa tenet fuit huic animis aequalis et annis 750 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides "matri" que ait "omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi." erubuit Phae thon iramque pudore repressit et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem "quo" que "magis doleas, genetrix" ait, "ille egoliber, 755 1 huic Heinsius: nunc MSS. 54