Page:Natural History (Rackham, Jones, & Eichholz) - Vol 05.djvu/16

This page has been proofread, but needs to be validated.

PLINY: NATURAL HISTORY

3cum [1] tamen obiecta Crasso sua est. nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno cunditae urbis dclxii frequentem iurgiis propter dissiinilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accensus odio, quod ex aemulatione acidissimum [2] est, graviter increpuit tanti censorem habitare, m hs pro domo eius 4identidem promittens; et Crassus, ut praesens ingenio semper et [3] faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus. ac ne uno quidem denario si adimerentur emptam volente Domitio Crassus ' Utrumne igitur ego sum,' inquit, ' quaeso, Domiti,exemplo gravis et ipsa mea censura notandus qui domo quae mihi hereditate obvenit comiter 5habitem, an tu qui sex arbores m aestimes? ' hae fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque, quoniam et de longissimo aevo arborum diximus, ad Neronis principis incendia [quibus cremavit urbem annis postea] [4] cultu virides iuvenesque, ni princeps 6ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea

 1 tum ? Mayhoff.
 2 acidissimum ? Mayhoff : avidissimum aut audissimum.
 3 Rackham (ita ? Warmington) : ut.
 4 Secl. Detlefsen.
4