Page:The Lives of the Most Eminent English Poets, Volume 1.djvu/300

This page has been proofread, but needs to be validated.
290
ROCHESTER.
Justum in pace nihil, nihil est in fœdere tutum.
Felix cui nihil est, (fuerant hæc vota Tibullo)
Non timet insidias; fures, incendia temnit:
Sollicitas sequitur nullo sub judice lites.
Ille ipse invictis qui subjicit omnia fatis
Zenonis sapiens, nihil admiratur & optat.
Socraticique gregis fuit ista scientia quondam,
Scire nihil, studio cui nunc imcumbitur uni.
Nec quicquam in ludo mavult didicisse juventus,
Ad magnas quia ducit opes, & culmen honorum.
Nosce nihil, nosces fertur quod Pythagoreæ
Grano hœrere fabæ, cui vox adjuncta negantis.
Multi Mercurio freti duce viscera terræ
Pura liquefaciunt simul, & patrimonia miscent,
Arcano instantes operi, & carbonibus atris,
Qui tandem exhausti damnis, fractique labore,
Inveniunt atque inventum nihil usque requirunt,
Hoc dimetiri non ulla decempeda possit:
Nec numeret Libycæ numerum qui callet arenæ:
Et Phœbo ignotum nihil est, nihil altius astris,
Túque, tibi licet eximium sit mentis acumen,
Omnem in naturam penetrans, et in abdita rerum,
Pace tua, Memmi, nihil ignorare vidêris.
Sole tamen nihil est, & puro clarius igne.
Tange nihil, dicesque nihil sine corpore tangi.
Cerne nihil, cerni dices nihil absque colore.
Surdum audit loquitúrque nihil sine voce, volatque
Absque ope pennarum, & graditur sine cruribus ullis.
Absque loco motuque nihil per inane vagatur.
Humano generi utilius nihil arte medendi.

Ne