Page:The New Testament of Iesvs Christ faithfvlly translated into English, ovt of the authentical Latin, diligently conferred with the Greek, & other Editions in diuers languages.pdf/3

This page has been validated.

THE CENSURE AND APPROBATION
of the first Edition of this Translation of the New Testament.

CVM huius versionis ac editionis Authores, nobis de fide & eruditione sint probe cogniti, aliique S.Theologiæ & linguæ Anglicanæ peritissimi viri contestati sint, nihil in hoc opere reperiri, quod non sit Catholicæ Ecclesiæ doctrinæ, & pietati consentaneum, vel quod vllo modo potestati ac paci ciuili repugnet, sed omnia potius veram fidem, Reip. bonum, vitæque ac morum probitatem promouere: ex ipsorum fide censemus ista vtiliter excudi & publicari posse.

PETRVS REMIGIVS, Archidiaconus maior Metropolitanæ insignis Ecclesiæ Rhemensis, Iuris Canonici Doctor, Archiepiscopatus Rhemensis generalis Vicarius.
HVBERTVS MORVS, Rhemensis Ecclesiæ Decanus, & Ecclesiastes, & in sacratissimæ Theologiæ facultate Doctor.
IOANNES LE BESGVE, Canonicus Rhemensis, Doctor Theologus, & Cancellarius Academia Rhemensis.
GVLIELMVS BALBVS, Theologiæ Professor, Collegii Rhemensis Archimagister.