Page:The Works of the Rev. Jonathan Swift, Volume 17.djvu/76

This page has been proofread, but needs to be validated.
70
MARTINI SCRIBLERI


IV. Ver. 5.

Quæque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui.
Quæque ipse miserrimus audi,
Et quorum pars magna fui ——

Omnia tam audita quam visa recte distinctione enarrare hic Æneas profitetur: multa quorum nox ea fatalis sola conscia fuit, vir probus et pius tanquam visa referre non potuit.


V. Ver. 7.

Quis talia fando
Temperet a lacrymis?
Quis talia flendo,
Temperet in lachrymis?

Major enim doloris indicatio, absque modo lachrymare, quam solummodo a lachrymis non temperare.


VI. Ver. 9.

Et jam nox humida cœlo
Præcipitat, suadentque cadentia sydera somnos.
Et jam nox lumina cœlo
Præcipitat, suadentque latentia sydera somnos.

Lectio, humida, vespertinum rorem solùm innuere videtur: magis mi arridet lumina, quæ latentia postquam præcipitaritur, auroræ adventum annunciant.

Sed si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Trojæ supremum audire laborem.
Sed si tantus amor curas cognoscere noctis,
Et brevè ter Trojæ superûmque audire labores.

Curæ Noctis (scilicet noctis excidii Trojani) magis compendiose (vel ut dixit ipse breviter) totam belli carastrophen denotat, quam diffusa illa et indetermi-

nata