Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/589

This page needs to be proofread.

APPENDIX. 573 Clemens episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri Bertrando episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albie, salu- tem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis Isarnus Colli, P. Fransa, Jo. de Porta, Joannes Pays, Petrus de Raissaco, B. Casas, G. Salavert, G. de Lan- das, Isarnus de Cardalhaco, G. Borrelli, cives Albienses, quod ipsi olim de man- dato venerabilis fratris B. Aniciensis, tunc Albiensis, episcopi et inquisitoris seu inquisitorum qui erant tunc in partibus illis, occasione criminis hereseos, fuerint carceri mancipati, et jam per octo annos et amplius, tarn Albie quam Carcassone, diu carceris angustias sustulerunt, sicut adhuc sustinent, quamvis nulla super hoc facta fuerit condempnatio de eisdem ; cum autem ex parte dictorum civium plu- ries fuerimus cum instantia requisiti, ut ad condempnationem vel absolutionem eorumdem, prout jus exigit faceremus procedi : Nos volentes quod circa illos vestri officii debitum exequamini, sicut decet, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus apud Albiam tu frater episcope per te vel per alium seu alios idoneos, vos vero inquisitor vel inquisitores prefati, personaliter predictos cives ubicumque detineantur, adduci ad vestram presentiam sub fida custodia facientes, in eodem negotio quibuscumque processibus factis seu incho- atis per venerabiles fratres Leonardum Albanensem, nunc Prenestinum tunc tituli S. Vitalis et Berengarium Tusculanum episcopum, tunc tituli sanctorum Nerei et Achillei, et dilectos filios nostros Johannem tituli sanctorum Marcellini et Petri presbyteros ac Ricbardum sancti Eustachii diaconum Cardinales, seu per dilectum filium Arnaldum abbatem Fontisfrigidi Cisterciensis ordinis' Narbo- nensis diocesis, nunc Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarium seu alios quos- cumque, commissionum vigore per nos vel per felicis recordationis Benedictum papam undecimum predecessorem nostrum super facto heresis dictos cives tan- gente factarum, ab subrogatione prefati abbatis et predict! Albiensis episcopi facta, nequaquam obstantibus, in eodem negotio solum Deum habentes pre ocu- lis, ad inquirendum contra illos contra quos inquisitum non est, et contra illos etiam contra ^quos inquisitum extitit, sed non plene, diligenter ac plenarie secun- dum formam que consuevit in talibus observari, contra illos vero contra quos plenarie inquisitum est, et contra predictos alios cum plene fuerit inquisitum, ad sententiam ratione previa procedatis, et alias contra illos vestri officii debitum exequamini, prout fuerit rationis, communicato tamen processu prius et inqui- sitione predictis prefatis Prenestino et Tusculano episcopis, eorum consiliis in- hereutes ; -per hoc tamen quoad alios ordinationi facte dudum de mandate nostro tarn Carcassone quam Albie per dictos Prenest. et Tuscul. episcopos tunc, ut predicitur, presbyteros Cardin. ex commissione seu commissionibus tarn per nos quam per predecessorem nostrum factis predictis quibuscumque aliis Cardinal- ibus, et processibus habitis per eosdem super facto hominum illorum de Albia et de diocesi Albiensi, contra quos per dictum Bernardum Aniciensem tunc Albi- ensem episcopum, et inquisitorem seu inquisitores predictos, condempnationis sententia lata fuit, nullatenus volumus prejudicium generari. Datum Avenione sexto Idus Februarii pontificatus nostro anno V. (8 Feb. 1310). ' Verum sicut accepimus presentatis prefato episcopo et inquisitoribus litteris supradictis, et quibusdara dicentibus quod dicte Uttere fuerant a nobis subrep-