Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/597

This page needs to be proofread.

APPENDIX. 531 tam frumenti, diixit Valdenses ad hereticos ad disputandum in die Pasche, asso- ciavit hereticos, fuit depositarius eorum, et multociens audivit predicationem hereticorum, credebat quod essent boni homines, et, si moreretur, vellet mori in manibus eorum, tociens adoravit eos quod noa recordatur.— Stabit Constanti- nopoli per tres annos, de cruce et via sicut alii, et tenebit pauperem quamdiu Tixerit (fol. 308). P. de Gaulenas vidit Valdenses et hereticos et locutus est cum eis in quadam navi, et cum audisset hereses quas dicebant, recessit ab eis. — Ibit ad Sanctum Ja- cobum (fol. 230). P. Baco vidit Valdenses multociens et dedit eis eleemosynas et audivit predi- cationem Valdensium, et diligebat eos, et credebat quod essent boni homines, et frequenter dabat eis de suo, et interfuit cene Valdensium, et comedit de pane benedicto, vino et piscibus hereticorum et accepit pacem ab eis ; item dedit Val- densibus ad comedendum in domo sua ; item interfuit disputationi hereticorum et Valdensium, et dedit eis duodecim denarios. — Idem quod proximus (i. e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Thomam) et am- plius ad Sanctum Dyonisium (fol. 231). P. R. Boca dixit quod vidit multociens Valdenses et in diversis locis, et etiam habuit eos in domo sua, et audivit ibi monitiones eorum ; item credebat quod essent boni homines ; item pluries venit ad hereticos et audivit predicationem eorum, et alibi vidit hereticos et accepit pacem ab ipsis hereticis ; item tercio vidit hereticos et adoravit eos; item quarto vidit hereticos et audivit predica- tionem eorum et adoravit eos ; item recepit in porticu suo hereticum, et duxit eum inde ad quemdam locum, et dedit cuidam heretico unam capam ; item cre- didit a principio quod Valdenses erant boni homines, et idem credidit postea de hereticis.— Stabit Constantinopoli tribus annis, de cruce et via sicut alii (fol. 232). P. Lanes senior dixit quod vidit Valdenses et dedit eis eleemosinam, et uxor sua dedit se Valdensibus in morte et fuit sepulta in cimiterio eorum, ipse tamen absens erat,ut dixit, et vidit alibi Valdenses.— Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 232). Johannes Toset dixit quod multociens vidit hereticos et in diversis locis, et fuit presens quando quidam fecit se hereticum apud Rabastens, et tunc vidit multos hereticos ibi ; item audivit predicationem hereticorum et adoravit eos bis; item dedit sorori sue heretice pluries denarios; item associavit hereticos; item associavit avunculum suum quando fecit se hereticum apud Villamur ; item cousuluit Valdensibus pro infirmitate sua, et credidit quod essent boni homines. —Stabit tribus annis Constantinopoli, de cruce et via sicut alii (fol. 232-33). Ramon Carbonel vidit multos Valdenses et in diversis locis, et induxit fra- trem suum ut solveret solidos ducentos Valdensibus legatos eis ; item, interfuit