Page:A history of the Inquisition of the Middle Ages, volume 2.djvu/601

This page needs to be proofread.

APPENDIX. 535 tis faciatis fieri quatuor publica consimilia instrumenta, quorum uno penes vos retento alio penes eum qui bona ipsa custodierit dimisso, tercium ad cameram nostram et quartum ad magistros rationales magne nostra curie destinetis. Nom- ina vero hereticorum ipsorum sunt hec (sequuntur nomina 67). Datum in ob- sidione lucerie XII. Augusti decime secunde indictionis. 3. (Anno 1369, Reg. 6, Lettera D, fol. 135.) Karolus etc. Berardo de Rajona militi etc. Cum te ad justitiariatum aprutii et comitatus molisii pro inveniendis et capiendis patarenis hereticis ac recepta- toribus et fautoribus eorum specialiter duximus destinandum fidelitati tue dis- tricte precipiendo mandamus quatenus ad partes iUas etc. personaliter confereus in inveniendis et capiendis ipsis omnem curam quam poteris et diligeutiam et sollicitudinem studeas adhibere, ita quod possis exinde in conspectu nostre celsi- tudinis commendabili merito apparere. Nos enim scribimus omnibus officialibus nostris ceterisque in eisdem partibus constitutis ut super hiis celeriter exequendis dent tibi consilium et auxilium opportunum. Datum Neapoli XIII. Decembris XIII. indictionis. 4. (Anno 1270, Reg. 9, Lettera C, fol. 39.) Xiiij Martii Neapoli scriptum est Johannutio de Pando magistro portulano et procuratori curie in principatu et terra laboris etc. Quia ex insinuatione fra- tris Mathei de Castro Maris inquisitoris in regno Sicilie heretice pravitatis intel- leximus quod idem frater Matheus nuper invenerit in civitate beneventana tr-^s patarenos, unum videlicet lombardum nomine Andream de Vivi Mercato alium nomine Judicem Johannem de zeccano, et tertium Thomasium Russum nomine de Maula saracena quos judicavit relapses et tradi fecit ignibus et comburi quo- rum bona omnia sunt regie curie tanquam bona Patarenorum juste et rationabil- Iter apphcata, Devotioni tue etc. quatenus statim receptis presentibus de bonis omnibus tarn stabilibus quam mobilibus et semoveutibus ipsorum Paterenorum cum omni diligentia inquirere studeas, quibus inventis et captis debeas ea pro parte curie fideliter procurare, faciens redigi in quaterno uno transumptum inqui- sitionis ipsius m quo quaterno contineantur etiam bona omnia que ceperis quan- titatem et qualitatem ipsorum in quibuscumque consistant et ubi ac valorem annuum eorumdem : quem quaternum cum litteris tuis continentibus processum tuum totum quem in premissis hujusmodi sub sigiUo tuo etc. sine dilatione trans- mittas, m quo quaterno similiter redigi facias formam presentium litterarum Datum Neapoli ut supra. 5. (Anno 1271, Reg. 10, Lettera B, fol. 96.) Pro fratre Trojano inquisitore heretice pravitatis.-Item scriptum est cabel- lotis seu credentiariis super ferro, pice, et sale Neapolis ut cum scriptum fuerit eis