Page:Archaeologia volume 38 part 2.djvu/92

This page has been proofread, but needs to be validated.
318
An Account of the Latter Years of

et vicem Serenitatis vestræ et universæ reipublicæ Scotiæ, quae non bene inde incommodum percepit, vehementer dolemus et deploramus. Ac Deum precamur ut Serenitatis vestrae Imperium ea presertim ætate susceptum lætioribus auspiciis promoveat confirmetque ac presentibus tandem regnorum tumultibus remedium tempestivum adhibeat.

Quantum vero ad comitem Bothuallum pertinet, cognovimus eum nuper cum in regno nostro Norvagiæ vagaretur et nonnullam suspitionibus causam præbuisset cum navibus sociisque a nostris captum et in castrum nostrum Bergense deductum, indeque in regnum nostrum Daniæ transmissum esse. Is si cædem istam aliaque de quibus scribit Serenitas vestra horrenda flagitia commisit dignus profecto foret in quern pro scelerum autoritate graviter animadvertatur. Intelleximus autem ex relatione nostrorum eum cum de hiis argueretur purgandi sui causa plurima in medium adduxisse. Inter cætera purgationem ejus cujus insimularetur criminis in Scotia a se legitime factam. Ideoque in decisorio judicio per sententiam absolutum, se Regem Scotorum, serenissimam Reginam consanguineam nostram conjugem suam, contrariam factionem subditos rebellos asserens, nee ullam hac in causa Reginæ accusationem intervenire.

Cumque ea cum literis Serenitatis vestræ et narratione fœcialis ejusdem (cui nihil certe derogandum esse duximus) plane non convenirent; Negotium vero ipsum inaximi ut apparebat momenti et prejudicii altiorem indaginem maturamque deliberationem postulare videretur, Minime nobis committendum esse judicavimus ut in causa de cujus circumstantiis et forma nondum penitus nobis constaret certi aliquis decerneremus.

Ut autem ex sententia Serenitatis vestræ nostra ex potestate et custodia in Scotiam abducendum Bothuallum tradi permittamus, eo difficultatcm aliquam inesse nec sine labefactatione regiæ jurisdictionis nostræ prestari jam posse visum est. Ideoque latius nobis de eo deliberandum. Memorato vero Serenitatis vestrae fœciali, cui persecutionem hujus causæ et rei accusationem commissum esse literæ Serenitatis vestrae testabantur, potestatem fecimus in proximo procerum nostrorum conventu legitimo judicio contra eundem experiundi disceptandique. Cumque is, propter alicujus temporis moram quam ob instauratam expeditionem nostram Sueticam et quorumdara consiliariorum nostrorum absentiam intervenire oportuit, reditum ad Serenitatcm vestram maturaret, presertim quia se in itinere adversa tempestate impeditum quereretur, Existimavimus officio nostro regio et Serenitatis vestræ expectationi nos in hac parte jam satisfacturos esse si comitem Bothuallum tuta et arctiori in custodia tantisper apud nos asservandum demandaremus, donee de negotii istius circumstantiis legitime edocti hoc decemere possimus, quod et juris et equitatis norma mutuorum fœderum ratio ac res denique ipsa postulare videatur et requirere. Quod ad diligenter curaturi simus omnino confidimus Serenitatem vestram hanc responsionem nostram benigne accepturam, inque solita erga nos benevolentia perseveraturam esse. Cui valetudinem prosperam et felices salutarium consiliorum sucessus ex animo precamur. Ex Regia nostra Haffnia xxxo Dec. 1567.

(In dorso,) 30 December, 1567.,

Copy of the K. of Denmarkes Letters to the K. of Scottes for answer of his towching ye delivery and sending into S[c]otland of th'erle Bothwell.

(5.) Vol xv. art. 7.—Murray to Cecill. Begs his assistance in obtaining the