This page has been proofread, but needs to be validated.

tur petitio illa orationis Dominicæ: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus," &c. p. 364, et seq.

DOMINICA XXII.

Magister! scimus quia verax es, Matth. xxii. 16, &c.]—Genus assentationis pessimum, quæ ad proximi calamitatem et perniciem adhibetur. De adulatione habes p. 304, et 305. "Quia verax es," &c. De mendacio vide, p. 303, et seq. ubi notatur hoc ipsum testimonium ex hoc Evangelio decerptum.

Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, &c.]—Vide quæ debentur principibus et superioribus in potestate constitutis, p. 276.

DOMINICA XXIII. POST PENTECOSTEN.

Ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens, Matth. ix. 18, &c.]—Hic differentia, qua infideles et Christiani à morbis liberari cupiunt, de qua p. 382, et quomodo in morbis ad Deum, non ad præstigiatorum incantationes sit recurrendum, ibid p. 383.

Filia mea modo defuncta est.]—Hic de morte et novissimis, de quibus sæpe ad populum agendum esse præcipitur, p. 65, et 206.

Si tetigero tantum fimbriam vestimenti.]—Hic de reliquiis Sanctorum, e cultu, et veneratione earum aget Parochus ex, p. 320, et seq.

Et cum venisset Jesus in Domum principis, &c.]—Hic de ratione juvandi mortuos per sacrificium Missæ et orationes, de qua p. 175, et 326, vel in quibusbam Ecclesiis legitur Evangelium Dominicæ IV. Quadragesimæ, de quo ibidem. Si plures sint Dominicæ inter Pentecosten et Adventum, servetur quod de his in Breviarii rubricis habetur.

DOMINICA XXIV. POST PENTECOSTEN.

Cum ergo videritis abominationem desolationis stantem in loco sacro, Matth. xxiv. 15, &c.]—Hic de signis præcedentibus diem judicii agendum est, de quibus, p. 64.

Orate autem ne fiat fuga vestra, &c.]—Hic locus ad probandum temporalia à Deo peti posse inducitur, p. 360, unde de hoc argumento Parochi etiam agere poterunt, de quo tum ibidem, tum p. 323, et 324, agitur.

Sed propter electos breviabuntur dies illi.]—Hic de dæmonum potestate poterit agi qui quantum possunt, et quamdiu volunt, homines tentare non possunt, ut habetur, p. 375, et seq.