Page:Chronicles of the Picts, chronicles of the Scots, and other early memorials of Scottish history.djvu/212

This page needs to be proofread.

i THE PICTISH CHKONICLE. nominata : cujus terra olim ingens fuit ; nam ab oriente Indie, a septentrione, per paludes Meotidas, inter Danubium et oceanum, usque ad Germanie fines porrigebatur. Postea minor effecta est a dextra orientis parte qui oceanus Siri- cus conditur, usque ad mare Caspium, quod est ad occasum. De hiac a meridie usque ad Caucasi jugum deducta est ; cui subjacet Hircania ab occasu : habens pariter gentes multas, propter terrarum infecunditatem, late vagantes, ex quibus quedam agros iticolunt ; quedam portentuose ac truces, carnibus humanis, et eorum sanguine, vivunt. Scithie plures terre sunt locupletes, inhabitabiles tum plures. Namque in plerisque locis auro et gemmis afflu- ant ; griphorum immanitate accessus liomiaum rarus est. Smaragdis autem optimis hec patria est. Cianeus quoque lapis, et cristallus pui'issimus Scithie est. Habent et flumina magna, Oscorim, Fasidem, et Araxen. Prima Europe regio Scithia inferiorum, que e Meotidis paludibus incipiens inter Danubium et oceanum septentrionalem, usque ad Germaniam porrigitur : que terra generaliter propter barbaras gentes quibus inhabitata barbarica dicitur. Hujus pars prima Alania est, que ad Meotidas paludes pertingit. Post banc Dacia, ubi et Gotliia. Deinde Ger- mania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. In partes Asiatice Scithie sunt gentes que posteros se Jasonis cre- dunt : albo crine nascuntur ab assiduis nivibus. De his ista sufficiunt. Oruidne filius Cinge, pater Pictorum habitantium in hac insula, c. ahnis regnavit. Vij. filios habuit. Hec sunt nomina eorum : Fib, Fidach, Floclaid, Fortrenn, Got, Ce, Circinn. Circin Ix. regnavit. Fidaich xl. Fortrenn Ixx. Floclaid xxx. Got xij. Ce XV. Fibaid xxiiij.