Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/130

This page has been proofread, but needs to be validated.
2
Hom. Angl. Saxonicæ

beatus ex nobili prosapia, & religiosa, duxit originem. Romanii senatores ejus antecessores erant. Patris nomen erat Gordianus. Et Felix pontifex sancttissimus ejus fuit atavus. Fuit quidem is, prout diximus, genere nobilis. Sed tamen hanc taritæ nobilitatis lineani moribus extulit, probis actibus decoravit. Gregorii nomen Vox planè Græca est, quæ sonat in lingua Latina Vigilantius, in Anglica verò Ƿacolꞃe. Re etenim vera præceptis divinis invigilavit, dum & ipse vixit laudabiliter. Diligenter etiam & multarum gentium commodo providebat, & viam iis vitæ annunciabat. Fuit quidem à puero disciplinis liberalibus institutus. Et in doctrina eo usque feliciter est progressus, ut in universa Romæ civitate, æqualis ei nemo judicaretur. Prudentum institutorum sedulò in exempla intentus erat, nec quæ didicerat, oblivioni ea fegniter tradidit: sed tenaci potius commendavit memoriæ. hauriebatque sitibundo doctrinæ fluenta pectore, quæ post congruenti tempore mellito gutture eructaret. Hic in annis adolescentiæ (in quibus solet ea æetas vias seculi ingredi) Deo cæpit devotus existere; & ad supernæ vitæ patriam totis desideriis anhelare. Post obitum denique patris sex in Sicilia monasteria construxit; septimum verò intra urbis Romæ muros instituit in quo & ipse regulari tramite sub Abbatis imperio militavit. Septem monasteria de redditibus prædiorum adornavit, & sufficienter ad vidum quotidianam locupletavit; reliquas possessiones Dei pauperibus erogavit, totamque secularem nobilitatem, ad nansciscendam cælestem gloriam convertit. Ipsius ante conversionem, serico contextu, gemmis micantibus auroque rubro solitus erat per urbem procedere trabeatus; postea verò vili contectus tegmine, ministrabat pauper ipse pauperibus. In tanta perfectionis gratia cœpit