Page:Holy Bible Translated from the Latin Vol 1.pdf/5

This page needs to be proofread.

Approbation of other eminent Divines.

Nos infrascripti, perlectâ hâc Veteris Testamenti Versione, cum Annotationibus, nihil inuenimus quod Fidei Catholicæ, aut bonis moribus repugnet: sed econtrà reperimus Translationem fidelem, Annotationes doctas ac utiles. Utpote quæ exactam temporum seriem, Ecclesiæ Pastorum, Doctrinæq; Catholicæ successionem, ab ipso mundi exordio deducunt: obscuriora sacri textus loca elucidant: hæreses hujus temporis, argumentis ex ipso eodem textu collectis, convincunt: Ecclesiæ Catholicæ Romanæ dogmata penè omnia confirmant: Ideoque summâ cum legentium utilitate publicari posse judicamus, si ordinariis librorum Censoribus hoc ipsum approbare beneplacitum fuerit.

Joannes Wright, Ecclesiæ collegiatæ Gloriosiss. Virg. Cortracen. Decanus,
Matthæus Kellison, Sacræ Theologiæ Doctor, & in Universitate Rhemensi Professor.
Gulielmus Harison, S. Theologiæ Doctor.