Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/182

This page needs to be proofread.

IVVENALIS SATVRA VI

observant ubi festa mero pede sabbata reges et vetus indulget senibus dementia poreis.160

"Nullane de tantis gresnbus tibi digna videtur? " sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:165 quis feret uxorem cui constant omnia? malo, malo Venusinam quam te, Cornelia, mater Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers grande supercilium et numeras in dote triumphos. tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem170 in castris et cum tota Carthagine migra.

"Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas; nil pueri faciunt, ipsam configite matrem," Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,175 dum sibi nobilior Latonae gente videtur atque eadem scrofa Niobe fecundior alba. quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper imputet? huius enim rari summique voluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo180 plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem

1 Josephus relates that Berenice sacrificed at Jerusalem with dishevelled hair and bare feet.

2 For Jewish abstinence from pork see Tac. Hist. v. 4.

3 Alluding to the exploits of the elder Scipio.

4 Husband of Niobe.96