This page has been proofread, but needs to be validated.

212 PUBLIUS PUTS ON THE TOGA VIRILIS

situm, ab urbe Rōmā sēdecim mīlia passuum abest. Inde dēclīvis via ūsque ad lātum campum dūcit ubi Rōma stat. Quem ad locum ubi Pūblius vēnit et Rōmam adhūc remōtam, maximam tōtius orbis terrārum urbem, cōnspēxit, summā admīrātiōne et gaudiō adfectus est. Sine morā dēscendērunt, et, mediō intervāllō quam celerrimē superātō, urbem portā Capēnā ingressī sunt.

LXVIII. PUBLIUS PUTS ON THE TOGA VIRILIS

Pūblius iam tōtum annum Rōmae morābātur[1] multaque urbis omnes Publius spectācula viderat et multōs sibi[2] amīcōs parāverat. Eī[3] omnēs favēbant; dē eō omnēs bene spērāre poterant.[4]
BULLA
Cotīdiē Pūblius scholās philosophōrum et grammaticōrum tantō studiō frequentābat ut[5] aliīs clārum exemplum praebēret. Saepe erat cum patre in cūriā;[6] quae rēs effēcit[7] ut summōs reī pūblicae virōs et audīret et vidēret. Ubi sēdecim[8] annōs nātus est, bullam[9] auream et togam praetextam mōre Rōmānō dēposuit atque virīlem togam sūmpsit. Virīlis autem toga erat omninō alba, sed praetexta clāvum purpureum in margine habēbat. Dēpōnere[10] praetextam togam et sūmere virīlem togam erat rēs grātissima puerō Rōmānō, quod posteā vir et cīvis Rōmānus habēbātur.

Hīs[11] rēbus gestīs Lentulus ad uxōrem suam hās litterās scrīpsit:

“Mārcus[12] Iūliae suae salūtem dīcit. Sī valēs, bene est; ego valeō. Accēpī tuās litterās. Hās nunc Rōmā per servum fidēlissimum mittō ut dē Pūbliō nostrō quam celerrimē sciās. Nam hodiē eī togam virīlem dedī. Ante lūcem surrēxī[13] et primum bullam auream dē collō eius

  1. morābātur, translate as if pluperfect.
  2. sibi, for himself.
  3. , why dat?
  4. dē … poterant, in English, all regarded him as a very promising youth; but what does the Latin say?
  5. ut … praebēret, § 501. 43.
  6. cūriā, a famous building near the Roman Forum.
  7. ut … audīret et vidēret, § 501. 44.
  8. sēdecim, etc., cf. p. 210, 1. 5, and note.
  9. bullam, cf. p. 210, 1. 3, and note 4.
  10. These infinitive clauses are the subject of erat. Cf. § 216.
  11. Hīs rēbus gestīs, i.e. the assumption of the toga virīlis and attendant ceremonies.
  12. Compare the beginning of this letter with the one on page 206.
  13. surrēxī, from surgō.