This page has been proofread, but needs to be validated.

THE BATTLE OF PHARSALIA 223

esset bis tantus quantus Caesaris, tamcn erant multī quī veterānaas legiōnēs quae Gallōs et Germānōs superāverant vehementer timēbant. Quōs[1] ante[2] proelium commissum Labiēnus[3] lēgātus, quī ab Caesare nūper dēfēcerat, ita adlocūtus est: "Nōlīte existimāre[4] hunc esse exercitum veterānōrum mīlitum. Omnibus interfuī proeliīs[5] neque temerē incognitam rem prōnūntiō. Perexigua pars illīus exercitūs quī Gallōs superāvit adhūc superest. Magna pars occisa est, multī domum discessērunt, multī sunt relictī in Italiā. Hae cōpiae quās vidētis in citeriōre[6] Galliā nūper cōnscrīptae sunt.” Haec[7] cum dīxisset, iūrāvit sē nisi victōrem in castra nōn reversūrum esse. Hoc[8] idem Pompēius et omnēs reliquī iūrāvērunt, et magnā spē et laetitiā, sīcut certam ad victōriam, cōpiae ē castrīs exiērunt.

Item Caesar, animō[9] ad dīmicandum parātus, exercitum suum ēdūxit et septem cohortibus praesidiō[10] castrīs relictīs cōpiās triplicī aciē īnstrūxit. Tum, mīlitibus studiō pugnae ārdentibus, tubā signum dedit. Mīlitēs prōcurrērunt et pīlīs missīs gladiōs strīnxērunt. Neque vērō virtūs hostibus dēfuit. Nam et tēla missa sustinuērunt et impetum gladiōrum excēpērunt et ōrdinēs cōnservāvērunt. Utrimque diū et ācriter pugnātum est nec quisquam pedem rettulit. Tum equitēs Pompēī aciem Caesaris circumīre cōnātī sunt. Quod[11] ubi Caesar animadvertit, tertiam aciem,[12] quae ad id tempus quiēta fuerat, prōcurrere iussit. Tum vērō integrōrum impetum[13] dēfessī hostēs sustinēre nōn potuērunt et omnēs terga vertērunt. Sed Pompēius dē fortūnīs suīs dēspērāns sē in castra equō contulit, inde mox cum paucīs equitibus effūgit.

  1. Quōs, obj. of adlocūtus est.
  2. ante proeliam commissum, before the beginning of the battle.
  3. Labiēnus, Cæsar's most faithful and skillful lieutenant in the Gallic War. On the outbreak of the Civil War, in 49 h.c, he deserted Cæsar and joined Pompey. His defection caused the greatest joy among the Pompeian party; but he disappointed the expectations of his new friends, and never accomplished anything of importance. He fought against his old commander in several battles and was slain at the battle of Munda in Spain, 45 B.C.
  4. Nōlīte exīstimāre, don't think.
  5. proeliīs, § 501. 1 5.
  6. citeriōre Galliā. This name is applied to Cisalpine Gaul, or Gaul south of the Alps.
  7. Haec, obj. of dīxisset.
  8. Hoc idem, obj. of iūrāvērunt
  9. animō, § 501. 30.
  10. praesidiō castrīs, § 501. 17.
  11. Quod, obj. of animadvertit.
  12. aciem, subj. of prōcurrere.
  13. impetum, obj. of sustinēre.