This page needs to be proofread.

OVID inque oculis tantum, tantum super ora favillae hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem 285 officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges, humano generi, vobis quoque tura ministro? sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt uodsi nec fratris nec te mea gratia tangit q , at caeli miserere tui! circumspice utrumque: fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis, 295 atria vestra ruent! Atl t vixque suis umeris candentem sustinet axem! si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, 299 si quid adhuc superest, et rerum consule summae! ans en ipse labora Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem ulterius potuit nec dicere plura suumque rettulit os in se propioraque manibus antra; at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato 305 interitura gravi, summam petit arduus arcenm, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat; sed neque quas posset terris inducere nubes tunc habuit, nec quos caelo dimitteret imbres: 310 intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque 80