This page needs to be proofread.

OVID sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque brevissimus ambit et vero quisquam Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? 519 o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas sontibus inpono, sic est mea magna potestas vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit cur non et pulsa ducit Tunone nieoque collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? at vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo stupri mercede recepta pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!" 530 515 525 Di maris adnuerant: habili Saturnia curru ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, corve loquax, subito nigrantis versus in alas nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales, ut aequaret totas sine labe columbas, nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cygno. lingua fuit damno: lingua faciente loquaci qui color albus erat, nunc est contrarius albo 96 535 540