This page needs to be proofread.

OVID primaque de sulcis acies adparuit hastae, teymina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere vultus, cetera paullatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt. 10 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 115 ne cape!" de populo, quem terra creaverat, unus exclamat " ne te civilibus insere bellis!" atque ita terrigenis rigido de fratribus unum comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; hunc quoque qui leto dederat, non longius illo 120 vivit et exspirat modo quas acceperat auras, exemploque pari furit omnis turba, suoque arte cadunt subiti per mutua vulnera fratres, iamque brevis vitae spatium sortita iuventus sanguineam tepido plangebat pectore matrem, 125 quinque superstitilbus, quorum fuit unus Echion. is sua lecit humo monitu Iritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: hos operis comites habuit Sidonius hospes, cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem, 130 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque contigerant ; huc adde genus de coniuge tanta, tot natas natosque et, pignora rara, nepotes,