This page needs to be proofread.

OVID hic dea silvarum venatu fessa solebat virgineos artus liquido perfundere rore. quo postquam subiit, nympharum tradidit uni 165 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, altera depositae subiecit bracchia pallae, vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans 175 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant nudae, viso sua pectora nymphae percussere viro subitisque ululatibus omne inplevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis; tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, is fuit in vultu visae sine veste Dianae. quae, quamquam comitum turba stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem perfudit spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia verba futurae: " nunc tibi me posito visam velamine narres, si noteris narrare, licet!" nec plura minata 170 180 185