This page needs to be proofread.

OVID membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix ergo ubi captato sermone diuque loquendo ad nomen venere Iovis, suspirat et " opto, uppiter ut sit" ait; "metuo tamen omnia: multi nomine divorum thalamos iniere pudicos. nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, det tibi conplexus suaque ante insignia sumat'" 280 285 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus, cui deus " elige!" ait " nullam patiere repulsam, quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto numina torrentis: timor et deus ille deorum est." 291 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis obsequio Semele " qualem Saturnia" dixit te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, da mihi te taleni!" voluit deus ora lequentis 9 opprimere: exierat iam vox properata sub auras. ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille non iurasse potest. ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis 300 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; qua tamen usque potest, vires sibi denere temptat nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,