This page needs to be proofread.

OVID sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit 365 " huius" ait "linguae, qua sum delusa, potestas parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus," reque minas firmat. tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat. ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 370 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. a quotiens voluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces ! natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. forte puer comitum seductus ab agmine fido dixerat: "ecquis adest?" et " adest " responderat 375 Echo 380 ic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, voce "veni!" magna clamat: vocat illa vocantem. respicit et rursus nullo veniente "quid" inquit " me fugis?" et totidem, quot dixit, verba recepit. perstat et alternae deceptus imagine vocis “ huc coeamus" ait, nullique libentius uniquam responsura sono " coeamus" rettulit Echo et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; ille fugit fugiensque "manus conplexibus aufer! 390 ante" ait emoriar, quam sit tibi copia nostri"; 150 385