This page needs to be proofread.

OVID reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire, " quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem desere!" clamavit; "liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!" dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora 460 nudaque marmoreis percussit pectora palmis pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non alilter quam poma 5oient, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem. 485 quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paullatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. quae tamen ut vidit quamvis irata memorque indoluit, quotiensque puer miserabilis "eheu" 495 dixerat, haec resonis iterabat vocibus "eheu"; cumque suos manibus percusserat ille lacertos, haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: " heu frustra dilecte puer!" totidemque remisit 500 verba locus, dictoque vale " vale" inquit et Echo. ille caput viridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua. planxere sorores 505 naides et sectos fratri posuere capillos, 158 490