This page needs to be proofread.

OVID hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. 620 ' non tamen hanc sacro violari pondere pinum melrm perpetiar' dixi: ' pars hic mihi maxima iuris inque aditu obsisto: furit audacissimus on] n 1 de numero L.ycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exilium dira poenam pro caede luebat; is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quainvis amens, in fune retentus inpia turba probat factum; tum denique Bacchus (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus 630 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, ' quid facitis? quis clamor ' ait'qua, dicite, nautae, huc ope perveni? quo me deferre paratis?' 'pone inetum ' Proreus, 'et quos contingere portus ede velis!' dixit; ' terra sistere petita. ‘Naxon , ait Liber' cursus ad vertite vestros ! illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus per mare fallaces perque omnia numina iurant sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. dextera Naxos erat: dextra mii lintea danti 640 ' quid facis, o demens? quis te furor-?' inquit 625 635 Opheltes pro se quisque, ' tenet? 1 laevam pete!' maxima nutu pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat. obstipui ' capiat' que 'aliquis moderamina!' dixi meque ministerio scelerisque artisque removi. 645 1 pro se quisque, tenet ? Heinsius: 'persequiturve timor' Burman: pro se quieque timet MSS 168