This page needs to be proofread.

OVID tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque 20 decolor extremo qua tinguitur India Gange Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, 25 auiaue senex ferula titubantis ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello. quacuimque ingrederis, lamor iuvenalis et una femineae voces inpulsaque tympana palmis concavaque aera sonant longoque foramine buxus. 30 « Placatus mitisque" rogant Ismenides "adsis," iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas aut stamina pollice versant aut haerent telae famulasque laboribus urguent e quibus una levi deducens pollice filum "dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet" inquit, . 35 utile opus manuum vario sermone levemus perque vices aliquid, quod tempora longa videri 40 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!" dicta probant primamque iubent narrare sorores. illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus artus stagna Palaestini credunt motasse figura, 180 45